- COLUMBAE
- I.COLUMBAEin multiplici Sacrificiorum apud Hebraeos olim usu fuêre. Non einim solum ad esum hi columbas, sed etiam ad sacrificia exquirebant, quae multorum erant generum. Sic Levit. c. 1. v. 14. agitur de spontaneo holocausto e turturibus, aut pullis columbarum. Levit. c. 5. v. 7. qui blasphemantem alium non correxerat, au ipse temere iuraverat aut immundae rei contactu se polluerat, iubetur offerre par turturum, aut columbarum, unam pro peccato, alteram pro holocausto. Levit. c. 12. v. 6. a puerpera, post expletos dies purificationis, Deus agnum anniculum in holocaustum exigit, et pullum columbae, vel turturem, pro peccato; aut si agnum offere non possit, duos turtures, aut duos pullos columbarum. Easdem quoque oblationes praescribi videas ei, qui a lepra sanatus est, Levit. c. 14. v. 22. Illi item, qui a profluvio suo mundatus est, Levit. c. 15. v. 13. et 14. Et, εν τῷ τῆς αἱμοῤῥοούσης καθαρισμῷ, Levit. eod. c. v. 27. 28. 29. Et in purgatione naziraei, qui mortui contactu se contaminavit, Numer. c. 6. v. 10. In quibus sacrificiis Deus columbas et turtures coeteris avibus praetulit, propter puritatem, castitatem, simplicitatem, mansuetudinem et reliquas virtutum umbras, quae in illis observantur. Sed turtures adulti, Columbarum non nisi pulli in Altari oblati, quod in hac aetate maxime praxstant: idque plerumque non nisi a tenuioribus, Levit. c. 5. v. 7. Itaque vel hinc olligere est, quam pauper fuerit B. Virgo, quae, post purificationem, non obtulit agnum, sed turtures, aut pullos columbarum, Lucae c. 2. v. 24. Quô ritu autem columbas mactaverint Iudaei, breviter docet Moses, Levit. c. 1. v. 15. 16. 17. et c. 5. v. 8. pluribus vero Maimonides, De Sacrificits offer. c. 6. et 7. Hîc saltem addimus, alias quidem victimas Hebraeos ferrô mactâsse, at aves ungue solô, quô, capite versus alas reflexô, guttur eis discerpebant. Id quod Hebraeis est Gap desc: Hebrew, Graecis ἀποκνίζειν, h. e. ungue lacerare vel abscindere Levit. d. l. Vide Kimchium in Lexico in hac voce. Ne vero victimae deessent, in prima Templi parte vendebantur boves, oves et columbae, Ioannis, c. 2. v. 14. uti dicemus infra in voce Parbar. In quorum venditores merito irritatus Dominus noster, evertit eorum cathedras, qui columbas vendebant, Marci, c. 11. v. 15. Et columbarum venditoribus dixit, Auferte ista hinc. Nec facite domum Patrus mei domum emporii, Ioannis, c. 2. v. 16. etc. Sed et Gentile Columbarum haec sacrificia pravâ quâdam cacozeliâ usurpâsse legimus. Propert. l. 4. Eleg. 5. ad Laenam, v. 63.Sed cape torquatae, Venus ô Regina, columbaeOb meritum ante tuos guttura secta focos.Ovid. l. 1. Fast. v. 451.Ergo saepe, suo coniux ahducta marito,uritur in calidis alba columba focis etc.Quô tamen Veneris mystis interdictum fuisse, videtur colligi ex Martiali, l. 13. Epigr. 66.Ne violes teneras praedurô dente columbas,Tradita si Cnidiae sunt tibi sacra Deae etc.Vide iterum Bochart. ubi supra, c. 5.II.COLUMBAEvulgo Coulons, locus Carnutinae dioeceseos, ubi Monasterium Benedictinorium. Item pagus agri Parisini ad Sequanam sinistram, Coulombes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.